- AQUATIO
- AQUATIOGraece ὑδρεία, apud Cicer. de Offic. 1. 3. Hôc loco Syracusis est, quicquidestpiscium. Hic aquatio. Hac vilia isti carere non possunt. Sicut locus aquationis, ὑορεῖον. Sed et pro ipso loco Aquatio, sumpta Latinis, vit et ὕδρευμα Graecis, adeoque pro mansione in locis aridis ac incultis: Id enim in his ὑδρεύματα sunt, quod in locis cultis ac habitaatis ςταθμοὶ, i. e. mansiones. Mansiones nempe circa ὑδρεῖα vel puteos dispositae, ad quas necessario divertendum ac manendum, quod iter aliâ viâ inexplicabile esset propter aquarum penutiam. Hinc Plinius iter a Copto Berenicen consici scribit, aquationum ratione dispositis mansiombus, l. 6. c. 23. etc. Quemadmondum autem ἐποχαὶ temporum dicuntur certae notae ac signa, quibus temporum intervalla distingui solent, quibusque immorati ac state necesse habent, qut tempora sollicite computant ac Chronica scribunt: ita τὰς τῶν ὑδρευμάτων ἐποχάς, Aquationum mansiones, vocat Ptol. quibus itineris intervalla distinguebantur, quod per ea necessario transeundum viatoribus. Brevissimae vero illae sunt, utpote quae diei unius iter vix superent, et per eas necessario eundum ac redeundum: quapropter stadiasmum illorum locorum ita compertum idem esse vult, ut nihil magis. Cum in maiotibus distantiis, quas μεγάλας διαςτάσεις, item μείζονας ἀποχὰς vocat, talis certitudo locum non habeat. Vide Salmas. ad Solin. p. 495. et 1184. P. de Valle Itiner, Tom. IV. ubi iter suum per Arabiae Desertum enarrat, et infra in vocibus Hydreum er Mansio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.